- ORSIPPUS Megarensis
- ORSIPPUS Megarensisquod cursu esset superatus, quia περίζωμα, seu subligaculum eius impediisset cursum; vel, ut alii narrant, quod cingulum decidere sivisset, quo expeditius curreret sicque victor evasisset, in causa fuit, ut in posterum sine zona eoque prorsus nudi, in Gymnicis ludis, cursitarent. Factum id Olymp. 15. annô primô, ab Archonte Hippomene. Auctores rei Pausan. in Atticis, Poeta incertus in Antholog. Eusebius Chron. l. 1. Anonymus Olympiadum scriptor, Isidor. Originum l. 18. c. 17. Eustathius in Iliad. ψ. Nicas seu Etymologi M. Scriptor in voce Γυνάσια, apud Gerh. Ioh. Voss. de Gymnastica c. 3. §. 43.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.